MORA

MORA
I.
MORA
Ptolem. oppid. Corsicae exstinctum, in ora Boreali apud Opinum oppid. inde 4. mill. pass. in Ortum, a Bastia 12. fere, Centurinum versus; Villa de Mori vulgo.
II.
MORA
apud Corn. Nepotem Iphicrate, c. 2. Hôc exercitis moram Lacedaemoniorum intercepit, quod maxime totâ celebratum est Graeciâ: a Graeco verbo μείρομαι, partior, unde μόρα portio, cohors fuit apud Lacedaemonios militaris, in qua totius exercitus robur. Sicut apud Macedones, celebris fuit phalanx, stabile agmen continens octo peditum milia. Fuit autem mora, secundum nonnullos, quingentorum, secundum alios: nongentorum militum, ut videre est, apud Plut. in Pelopida etc. Diodor. Sic l. 14. μέρος vocare videtur: at Μόραν Andromachus sive Auctor incertus Etymologici, cuius cohortis casum et cladem multis verbis exponit Xenophon Ε῾λληνικ. l. 4. ubi hôc ipsô vocabulô utitur. Pausan. vero et Μοῖραν appellat Laconicis. Vide quoque
Hesychium, et plura apud Ioann. Meursium Atticar. Lection. l. 1. c. 15. Apud Stat. Theb. l. 10. v. 196. morae portarum, apud Virgilium, morae loricae: obstacula sunt. Uti apud eundem Statium d. l. versu 520. primae morae: veteri Scholiasti exponuntur fossata, et pinnae et antemuralia: Vide Casp. Barthium Animadversion. adloc.
III.
MORA
apud priscos Romanos, mensas claudebant, Horat. l. 2. Sat. 4. v. 21.
—— ille salubres
Aestates peraget, qui nigris prandia moris
Finniet, ante gravem quae legerit arbore Solem.
Ad quae verba Dionys. Lambin. et Hadr. Turnebus, nihil prater mora prandendum suaderi asserunt, atque hoc esse, finire prandium; quia Veteres modice tantum prandebant, lautius cenaturi. At Lud. Nonnus Poetam alludere hôc locô ait ad saeculi sui morem, quô tempore in usu erat, fructus omnes, cum bellariis reliquis, ultimâ mensâ mandere, non secus ac in lactuca quondam evenisse scimus, quae Augusti aevô cum dapes clausisset, sub Domitiano illas inchorae coepit, uti apud Martialem l. 13. Epigr. 14. legimus. Sic Plut. docet, frigidas mensas a cauda ad caput fuisse reductas, ita ut, quae ultimô locô olim adsumebantur, in primum postea locum migraverint. Horatius itaque, ex doctrina Catii, nihil aliud dixerit, nisi quod salubris sit mororum esus aestivô tempore, parum anxius, an primô, vel postremô locô essent sumenda; morem sui temporis respiciens, quô postremô locô sumebantur: non secus ac hodieque plerique Germanorum, ultimâ mensâ, illis vescuntur, nullâ habitâ salubritatis ratione. Hoc tamen non spernendum, quod Poeta monet, legenda esse mora ante aestum; sic enim decerpta aestuanti ventriculo magis conveniunt. Alias post alios cibos ingesta, si pravum in ventriculo cibum offenderint, celerrime vitiantur: primis itaque epulis assumpta probantur magis. Atque hactenus nigra, quae passim in honore sunt, quod aestate squalentem stomachum mirifice succô suô recreant: At albus mori arboris fructus, qui minor atque infra nigri magnitudinem multum, et cum maturuit, multo dulcior, tamen ob saporis fatuitatem mensis non intertur. Narrant naturae periti, ex insitione super albam populum factâ originem traxisse: nullo vero in usu sunt, nisi ut illorum foliis sericum facientes vermes alantur. Vide Auctorem Anonymum Sinae et Europae c. 36. uti de elephantis, uvarum Mororumque sanguine ad proelium accensis 1. Machab. c. 6. v. 34. aliquid etiam infra voce Morus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Mora — may refer to: Contents 1 People 2 Places 2.1 Cameroon 2.2 Costa Rica 2.3 Cyprus …   Wikipedia

  • Mora — bezeichnet: veraltet eine Verzögerung oder Verzug, siehe Moratorium Mora (Neume), ein Dehnungszeichen in der Quadratnotation von Neumen Mora (Einheit), die kleinste Zeiteinheit im Vers Mora (Gattung), eine Baumgattung Mora (Schiff), das… …   Deutsch Wikipedia

  • Mora IK — Größte Erfolge 25 Spielzeiten in der höchsten Liga Schwedischer Vizemeister 1950 Vereinsinfos Geschichte Mora I …   Deutsch Wikipedia

  • Mora IK — City …   Wikipedia

  • Mora IK — Données clés Fondé en 1935 Siège …   Wikipédia en Français

  • moră — MÓRĂ, more, s.f. (În prozodia latină) Timp necesar pentru pronunţarea unei silabe scurte. – Din lat. moră. Trimis de ana zecheru, 04.06.2004. Sursa: DEX 98  móră s. f., g. d. art. mórei; pl. móre Trimis de siveco, 10.08.2004. Sursa: Dicţionar… …   Dicționar Român

  • Mora CF — Mora Full name Mora Club de Fútbol Founded 1976 Ground Las Delicias, Mora, Castilla La Mancha …   Wikipedia

  • Mora — Mora, PR U.S. comunidad in Puerto Rico Population (2000): 1857 Housing Units (2000): 683 Land area (2000): 0.328026 sq. miles (0.849584 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 0.328026 sq. miles… …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • mora (1) — {{hw}}{{mora (1)}{{/hw}}s. f. Frutto del gelso bianco e del moro nero | Frutto del rovo, nero, lucente, commestibile. ETIMOLOGIA: dal lat. mora, pl. di morum ‘gelso’. mora (2) {{hw}}{{mora (2)}{{/hw}}s. f. 1 (dir.) Ingiustificato ritardo nell… …   Enciclopedia di italiano

  • MORA (F. de) — MORA FRANCISCO DE (1546 env. 1610) Recommandé à Philippe II par Herrera, l’architecte Francisco de Mora n’en sacrifia pas moins sans réserve à la manière austère de son prédécesseur. Il est l’auteur de la petite ville de Lerma (1604 1614), sur… …   Encyclopédie Universelle

  • Mora [1] — Mora (lat.), 1) Verzug, Verzögerung, Dauer; bes. 2) die widerrechtliche Verzögerung einer Leistung, zu welcher Jemand verpflichtet ist. Sie setzt a) auf Seite des Schuldners (M. solvendi) eine fällige Schuld voraus, deren Nichterfüllung lediglich …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”